Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
- sed primum multas expromam mente querelas
- canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
- inde infecta vago suspendam lintea malo,
- nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
- carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
- quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
- quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
- adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
- tum vero facito ut memori tibi condita corde
- haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
- ut simul ac nostros invisent lumina collis,
- funestam antennae deponant undique vestem
- candidaque intorti sustollant vela rudentes,
- quam primum cernens ut laeta gaudia mente
- agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
- haec mandata prius constanti mente tenentem
- Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
- aerium nivei montis liquere cacumen.
- at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
- anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
- cum primum inflati conspexit lintea veli,
- praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
- amissum credens immiti Thesea fato.
- sic funesta domus ingressus tecta paterna
- morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
- obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
- quae tum prospectans cedentem maesta carinam
- multiplices animo volvebat saucia curas.
- at parte ex alia florens volitabat Iacchus
- cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
- te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
- ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
- euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
- harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
- pars e divulso iactabant membra iuvenco,
- pars sese tortis serpentibus incingebant,
- pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
- orgia quae frustra cupiunt audire profani,
- plangebant aliae proceris tympana palmis
- aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
- multis raucisonos efflabant cornua bombos
- barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
- talibus amplifice vestis decorata figuris
- pulvinar complexa suo velabat amictu.
- quae postquam cupide spectando Thessala pubes
- expleta est, sanctis coepit decedere divis.