Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  2. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  3. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  4. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  5. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  6. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  7. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  8. coniugis an fido consoler memet amore,
  9. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  10. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  11. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  12. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  13. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  14. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  15. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  16. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  17. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  18. quare, facta virum multantes vindice poena
  19. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  20. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  21. huc huc adventate, meas audite querelas,
  22. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  23. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  24. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  25. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  26. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  27. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  28. has postquam maesto profudit pectore voces
  29. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  30. adnuit invicto caelestum numine rector,
  31. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  32. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  33. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  34. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  35. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  36. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  37. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  38. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  39. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  40. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  41. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  42. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  43. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  44. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  45. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  46. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  47. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,