Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  2. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  3. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  4. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  5. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  6. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  7. sed primum multas expromam mente querelas
  8. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  9. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  10. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  11. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  12. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  13. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  14. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  15. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  16. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  17. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  18. funestam antennae deponant undique vestem
  19. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  20. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  21. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  22. haec mandata prius constanti mente tenentem
  23. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  24. aerium nivei montis liquere cacumen.
  25. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  26. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  27. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  28. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  29. amissum credens immiti Thesea fato.
  30. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  31. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  32. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  33. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  34. multiplices animo volvebat saucia curas.
  35. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  36. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  37. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.