Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  2. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  3. coniugis an fido consoler memet amore,
  4. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  5. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  6. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  7. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  8. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  9. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  10. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  11. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  12. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  13. quare, facta virum multantes vindice poena
  14. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  15. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  16. huc huc adventate, meas audite querelas,
  17. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  18. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  19. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  20. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  21. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  22. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  23. has postquam maesto profudit pectore voces
  24. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  25. adnuit invicto caelestum numine rector,
  26. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  27. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  28. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  29. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  30. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  31. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  32. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  33. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  34. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  35. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  36. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  37. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus