Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  2. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  3. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  4. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  5. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  6. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  7. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  8. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  9. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  10. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  11. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  12. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  13. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  14. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  15. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  16. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  17. sed primum multas expromam mente querelas
  18. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  19. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  20. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  21. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  22. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  23. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  24. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,