Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  2. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  3. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  4. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  5. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  6. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  7. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  8. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  9. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  10. quare, facta virum multantes vindice poena
  11. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  12. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  13. huc huc adventate, meas audite querelas,
  14. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  15. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  16. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  17. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  18. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  19. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  20. has postquam maesto profudit pectore voces
  21. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  22. adnuit invicto caelestum numine rector,
  23. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  24. aequora concussitque micantia sidera mundus.