Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  2. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  3. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  4. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  5. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  6. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  7. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  8. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  9. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  10. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  11. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  12. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  13. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  14. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  15. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  16. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  17. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  18. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  19. sed primum multas expromam mente querelas
  20. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  21. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  22. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  23. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  24. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  25. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  26. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  27. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  28. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  29. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  30. funestam antennae deponant undique vestem
  31. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  32. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  33. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  34. haec mandata prius constanti mente tenentem
  35. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  36. aerium nivei montis liquere cacumen.
  37. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  38. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  39. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  40. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  41. amissum credens immiti Thesea fato.
  42. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  43. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  44. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  45. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  46. multiplices animo volvebat saucia curas.
  47. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  48. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  49. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  50. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  51. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  52. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  53. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  54. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  55. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  56. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  57. plangebant aliae proceris tympana palmis
  58. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  59. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  60. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  61. talibus amplifice vestis decorata figuris