Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
  2. Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
  3. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
  4. auratam optantes Colchis avertere pellem
  5. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  6. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  7. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  8. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  9. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  10. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  11. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  12. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  13. emersere freti candenti e gurgite vultus
  14. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  15. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  16. mortales oculis nudato corpore nymphas
  17. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  18. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  19. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  20. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  21. o nimis optato saeclorum tempore nati
  22. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  23. progenies, salvete iterum
  24. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  25. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  26. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  27. ipse suos divum genitor concessit amores.
  28. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  29. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  30. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  31. quae simul optatae finito tempore luces
  32. advenere, domum conventu tota frequentat
  33. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  34. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  35. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  36. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  37. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  38. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  39. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  40. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  41. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  42. squalida desertis robigo infertur aratris.
  43. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  44. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  45. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  46. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  47. pulvinar vero divae geniale locatur
  48. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  49. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  50. haec vestis priscis hominum variata figuris
  51. heroum mira virtutes indicat arte.
  52. namque fluentisono prospectans litore Diae
  53. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  54. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  55. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  56. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  57. desertam in sola miseram se cernat harena.
  58. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  59. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  60. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  61. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  62. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  63. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  64. non contecta levi velatum pectus amictu,
  65. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  66. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  67. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  68. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  69. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  70. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  71. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  72. spinosas Erycina serens in pectore curas