Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- quam iustam a divis exposcam prodita multam
- caelestumque fidem postrema comprecer hora.
- quare, facta virum multantes vindice poena
- Eumenides, quibus anguino redimita capillo
- frons exspirantis praeportat pectoris iras,
- huc huc adventate, meas audite querelas,
- quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
- cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
- quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
- vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
- sed quali solam Theseus me mente reliquit,
- tali mente, deae, funestet seque suosque.”
- has postquam maesto profudit pectore voces
- supplicium saevis exposcens anxia factis,
- adnuit invicto caelestum numine rector,
- quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
- aequora concussitque micantia sidera mundus.
- ipse autem caeca mentem caligine Theseus
- consitus oblito dimisit pectore cuncta
- quae mandata prius constanti mente tenebat,
- dulcia nec maesto sustollens signa parenti
- sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
- namque ferunt olim, classi cum moenia divae