Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  2. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  3. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  4. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  5. quare, facta virum multantes vindice poena
  6. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  7. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  8. huc huc adventate, meas audite querelas,
  9. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  10. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  11. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  12. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  13. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  14. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  15. has postquam maesto profudit pectore voces
  16. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  17. adnuit invicto caelestum numine rector,
  18. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  19. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  20. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  21. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  22. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  23. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  24. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  25. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  26. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  27. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  28. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  29. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  30. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  31. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  32. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  33. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  34. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  35. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  36. sed primum multas expromam mente querelas
  37. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  38. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  39. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  40. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  41. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  42. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  43. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  44. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  45. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  46. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  47. funestam antennae deponant undique vestem
  48. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  49. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  50. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  51. haec mandata prius constanti mente tenentem
  52. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  53. aerium nivei montis liquere cacumen.
  54. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  55. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  56. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  57. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  58. amissum credens immiti Thesea fato.
  59. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  60. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  61. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  62. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  63. multiplices animo volvebat saucia curas.
  64. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  65. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  66. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  67. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  68. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  69. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  70. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  71. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  72. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  73. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  74. plangebant aliae proceris tympana palmis
  75. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  76. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  77. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  78. talibus amplifice vestis decorata figuris
  79. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  80. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  81. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  82. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  83. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  84. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  85. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  86. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  87. post vento crescente magis magis increbescunt
  88. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  89. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  90. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  91. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  92. advenit Chiron portans silvestria dona:
  93. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  94. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  95. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  96. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  97. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  98. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  99. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  100. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  101. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  102. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  103. non sine nutanti platano lentaque sorore
  104. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  105. haec circum sedes late contexta locavit,
  106. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  107. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  108. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  109. quam quondam silici restrictus membra catena
  110. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  111. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  112. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  113. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  114. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  115. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  116. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  117. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  118. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  119. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  120. his corpus tremulum complectens undique vestis
  121. candida purpurea talos incinxerat ora,
  122. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  123. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  124. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  125. dextera tum leviter deducens fila supinis
  126. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  127. libratum tereti versabat turbine fusum,
  128. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  129. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  130. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  131. ante pedes autem candentis mollia lanae
  132. vellera virgati custodibant calathisci.
  133. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  134. talia divino fuderunt carmine fata,
  135. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  136. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  137. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  138. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  139. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  140. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  141. adveniet tibi iam portans optata maritis
  142. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  143. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  144. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  145. levia substernens robusto bracchia collo.
  146. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  147. nulla domus tales unquam contexit amores,
  148. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  149. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  150. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  151. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  152. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  153. qui persaepe vago victor certamine cursus
  154. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  155. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  156. non illi quisquam bello se conferet heros,
  157. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  158. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  159. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  160. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  161. illius egregias virtutes claraque facta
  162. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  163. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  164. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  165. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  166. namque velut densas praecerpens messor aristas
  167. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  168. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  169. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  170. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  171. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  172. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  173. alta tepefaciet permixta flumina caede.