Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  2. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  3. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  4. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  5. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  6. quare, facta virum multantes vindice poena
  7. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  8. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  9. huc huc adventate, meas audite querelas,
  10. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  11. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  12. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  13. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  14. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  15. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  16. has postquam maesto profudit pectore voces
  17. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  18. adnuit invicto caelestum numine rector,
  19. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  20. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  21. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  22. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  23. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  24. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  25. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  26. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  27. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  28. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  29. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  30. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  31. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  32. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  33. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  34. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  35. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  36. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  37. sed primum multas expromam mente querelas
  38. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  39. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  40. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  41. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  42. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  43. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  44. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  45. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  46. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  47. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  48. funestam antennae deponant undique vestem
  49. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  50. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  51. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  52. haec mandata prius constanti mente tenentem
  53. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  54. aerium nivei montis liquere cacumen.
  55. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  56. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  57. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  58. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  59. amissum credens immiti Thesea fato.
  60. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  61. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  62. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  63. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  64. multiplices animo volvebat saucia curas.
  65. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  66. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  67. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  68. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  69. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  70. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  71. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  72. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  73. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  74. orgia quae frustra cupiunt audire profani,