Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  2. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  3. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  4. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  5. coniugis an fido consoler memet amore,
  6. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  7. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  8. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  9. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  10. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  11. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  12. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  13. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  14. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  15. quare, facta virum multantes vindice poena
  16. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  17. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  18. huc huc adventate, meas audite querelas,
  19. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  20. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  21. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  22. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  23. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  24. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  25. has postquam maesto profudit pectore voces
  26. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  27. adnuit invicto caelestum numine rector,
  28. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  29. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  30. ipse autem caeca mentem caligine Theseus