Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
- talia qui reddis pro dulci praemia vita?
- si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
- saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
- at tamen in vestras potuisti ducere sedes
- quae tibi iucundo famularer serva labore
- candida permulcens liquidis vestigia lymphis
- purpureave tuum constemens veste cubile.
- sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
- exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
- nec missas audire queunt nec reddere voces?
- ille autem prope iam mediis versatur in undis,
- nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
- sic nimis insultans extremo tempore saeva
- fors etiam nostris invidit questibus auris.
- Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
- Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
- indomito nec dira ferens stipendia tauro
- perfidus in Creta religasset navita funem,
- nec malus hic celans dulci crudelia forma
- consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
- nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
- Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
- discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
- an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
- respersum iuvenem fraterna caede secuta?
- coniugis an fido consoler memet amore,
- quine fugit lentos incurvans gurgite remos?