Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  2. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  3. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  4. frigidulos udo singultus ore cientem:
  5. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  6. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  7. sicine discedens neglecto numine divum
  8. immernor ah devota domum periuria portas?
  9. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  10. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  11. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  12. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  13. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  14. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  15. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  16. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  17. nulla viri speret sermones esse fideles:
  18. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  19. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  20. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  21. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  22. certe ego te in medio versantem turbine leti
  23. eripui et potius germanum amittere crevi
  24. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  25. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  26. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  27. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  28. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.