Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
- quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
- quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
- quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
- talia qui reddis pro dulci praemia vita?
- si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
- saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
- at tamen in vestras potuisti ducere sedes
- quae tibi iucundo famularer serva labore
- candida permulcens liquidis vestigia lymphis
- purpureave tuum constemens veste cubile.
- sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
- exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
- nec missas audire queunt nec reddere voces?
- ille autem prope iam mediis versatur in undis,
- nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
- sic nimis insultans extremo tempore saeva
- fors etiam nostris invidit questibus auris.
- Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
- Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
- indomito nec dira ferens stipendia tauro
- perfidus in Creta religasset navita funem,
- nec malus hic celans dulci crudelia forma