Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  2. frigidulos udo singultus ore cientem:
  3. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  4. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  5. sicine discedens neglecto numine divum
  6. immernor ah devota domum periuria portas?
  7. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  8. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  9. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  10. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  11. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  12. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  13. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  14. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  15. nulla viri speret sermones esse fideles:
  16. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  17. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  18. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  19. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  20. certe ego te in medio versantem turbine leti
  21. eripui et potius germanum amittere crevi
  22. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  23. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque