Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
- pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
- praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
- quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
- quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
- quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
- talia qui reddis pro dulci praemia vita?
- si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
- saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
- at tamen in vestras potuisti ducere sedes
- quae tibi iucundo famularer serva labore
- candida permulcens liquidis vestigia lymphis
- purpureave tuum constemens veste cubile.
- sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
- exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
- nec missas audire queunt nec reddere voces?
- ille autem prope iam mediis versatur in undis,
- nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
- sic nimis insultans extremo tempore saeva
- fors etiam nostris invidit questibus auris.
- Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
- Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
- indomito nec dira ferens stipendia tauro
- perfidus in Creta religasset navita funem,
- nec malus hic celans dulci crudelia forma
- consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
- nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
- Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
- discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
- an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
- respersum iuvenem fraterna caede secuta?
- coniugis an fido consoler memet amore,
- quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
- praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
- nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
- nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
- omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
- non tamen ante mihi languescent lumina morte,
- nec prius a fesso secedent corpore sensus
- quam iustam a divis exposcam prodita multam
- caelestumque fidem postrema comprecer hora.
- quare, facta virum multantes vindice poena
- Eumenides, quibus anguino redimita capillo
- frons exspirantis praeportat pectoris iras,
- huc huc adventate, meas audite querelas,
- quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
- cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
- quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
- vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
- sed quali solam Theseus me mente reliquit,
- tali mente, deae, funestet seque suosque.”
- has postquam maesto profudit pectore voces
- supplicium saevis exposcens anxia factis,
- adnuit invicto caelestum numine rector,
- quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
- aequora concussitque micantia sidera mundus.
- ipse autem caeca mentem caligine Theseus
- consitus oblito dimisit pectore cuncta
- quae mandata prius constanti mente tenebat,
- dulcia nec maesto sustollens signa parenti
- sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
- namque ferunt olim, classi cum moenia divae
- linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
- talia complexum iuveni mandata dedisse:
- “gnate mihi longe iucundior unice vita,
- gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
- reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
- quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
- eripit invito mihi te, cui languida nondum
- lumina sunt gnati cara saturata figura,
- non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
- nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
- sed primum multas expromam mente querelas
- canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
- inde infecta vago suspendam lintea malo,
- nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
- carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
- quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
- quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
- adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
- tum vero facito ut memori tibi condita corde
- haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
- ut simul ac nostros invisent lumina collis,
- funestam antennae deponant undique vestem
- candidaque intorti sustollant vela rudentes,
- quam primum cernens ut laeta gaudia mente
- agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
- haec mandata prius constanti mente tenentem
- Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
- aerium nivei montis liquere cacumen.
- at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
- anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
- cum primum inflati conspexit lintea veli,
- praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
- amissum credens immiti Thesea fato.
- sic funesta domus ingressus tecta paterna
- morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
- obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
- quae tum prospectans cedentem maesta carinam
- multiplices animo volvebat saucia curas.
- at parte ex alia florens volitabat Iacchus
- cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
- te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
- ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
- euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
- harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
- pars e divulso iactabant membra iuvenco,
- pars sese tortis serpentibus incingebant,
- pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
- orgia quae frustra cupiunt audire profani,
- plangebant aliae proceris tympana palmis
- aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
- multis raucisonos efflabant cornua bombos
- barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
- talibus amplifice vestis decorata figuris
- pulvinar complexa suo velabat amictu.
- quae postquam cupide spectando Thessala pubes
- expleta est, sanctis coepit decedere divis.
- hic, qualis flatu placidum mare matutino
- horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
- aurora exoriente vagi sub limina solis,
- quae tarde primum clementi flamine pulsae
- procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
- post vento crescente magis magis increbescunt
- purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
- sic tum vestibuli linquentes regia tecta
- ad se quisque vago passim pede discedebant.
- quorum post abitum princeps e vertice Peli
- advenit Chiron portans silvestria dona:
- nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
- montibus ora creat, quos propter fluminis undas
- aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
- hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
- quo permulsa domus iucundo risit odore.
- confestim Penios adest, viridantia Tempe,
- Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
- naiasin linquens Doris celebranda choreis,
- non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
- fagos ac recto proceras stipite laurus,
- non sine nutanti platano lentaque sorore
- flammati Phaethontis et aeria cupressu.
- haec circum sedes late contexta locavit,
- vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
- post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
- extenuata gerens veteris vestigia poenae
- quam quondam silici restrictus membra catena
- persolvit pendens e verticibus praeruptis.
- inde pater divum sancta cum coniuge natisque
- advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
- unigenamque simul cultricem montibus Idri:
- Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
- nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
- qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
- large multiplici constructae sunt dape mensae,
- cum interea infirmo quatientes corpora motu
- veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
- his corpus tremulum complectens undique vestis
- candida purpurea talos incinxerat ora,
- at roseae niveo residebant vertice vittae,
- aeternumque manus carpebant rite laborem.
- laeva colum molli lana retinebat amictum,
- dextera tum leviter deducens fila supinis
- formabat digitis, tum prono in pollice torquens
- libratum tereti versabat turbine fusum,
- atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
- laneaque aridulis haerebant morsa labellis
- quae prius in levi fuerant exstantia filo.
- ante pedes autem candentis mollia lanae
- vellera virgati custodibant calathisci.
- haec tum clarisona vellentes vellera voce
- talia divino fuderunt carmine fata,
- carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
- “o decus eximium magnis virtutibus augens,
- Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
- accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
- veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,