Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. eripui et potius germanum amittere crevi
  2. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  3. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  4. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  5. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  6. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  7. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  8. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  9. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  10. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  11. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  12. quae tibi iucundo famularer serva labore
  13. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  14. purpureave tuum constemens veste cubile.
  15. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  16. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  17. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  18. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  19. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  20. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  21. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  22. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  23. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  24. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  25. perfidus in Creta religasset navita funem,
  26. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  27. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  28. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  29. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  30. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  31. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  32. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  33. coniugis an fido consoler memet amore,
  34. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  35. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  36. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  37. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  38. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  39. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  40. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  41. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  42. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  43. quare, facta virum multantes vindice poena
  44. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  45. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  46. huc huc adventate, meas audite querelas,
  47. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  48. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  49. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  50. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  51. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  52. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  53. has postquam maesto profudit pectore voces
  54. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  55. adnuit invicto caelestum numine rector,
  56. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  57. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  58. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  59. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  60. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  61. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  62. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  63. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  64. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  65. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  66. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  67. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  68. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  69. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  70. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  71. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  72. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  73. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  74. sed primum multas expromam mente querelas
  75. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  76. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  77. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  78. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  79. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  80. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  81. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  82. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  83. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  84. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  85. funestam antennae deponant undique vestem
  86. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  87. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  88. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  89. haec mandata prius constanti mente tenentem