Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  2. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  3. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  4. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  5. certe ego te in medio versantem turbine leti
  6. eripui et potius germanum amittere crevi
  7. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  8. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  9. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  10. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  11. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  12. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  13. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  14. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  15. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  16. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  17. quae tibi iucundo famularer serva labore
  18. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  19. purpureave tuum constemens veste cubile.
  20. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  21. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  22. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  23. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  24. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  25. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  26. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  27. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  28. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  29. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  30. perfidus in Creta religasset navita funem,
  31. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  32. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  33. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  34. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  35. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  36. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  37. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  38. coniugis an fido consoler memet amore,
  39. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  40. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  41. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  42. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  43. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  44. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  45. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  46. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  47. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  48. quare, facta virum multantes vindice poena
  49. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  50. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  51. huc huc adventate, meas audite querelas,
  52. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  53. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  54. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  55. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  56. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  57. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  58. has postquam maesto profudit pectore voces
  59. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  60. adnuit invicto caelestum numine rector,
  61. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  62. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  63. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  64. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  65. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  66. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  67. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  68. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  69. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  70. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  71. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  72. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus