Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  2. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  3. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  4. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  5. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  6. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  7. nulla viri speret sermones esse fideles:
  8. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  9. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  10. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  11. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  12. certe ego te in medio versantem turbine leti
  13. eripui et potius germanum amittere crevi
  14. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  15. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  16. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  17. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  18. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  19. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  20. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  21. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  22. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  23. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  24. quae tibi iucundo famularer serva labore
  25. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  26. purpureave tuum constemens veste cubile.
  27. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  28. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  29. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  30. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  31. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  32. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  33. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  34. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  35. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  36. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  37. perfidus in Creta religasset navita funem,
  38. nec malus hic celans dulci crudelia forma