Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  2. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  3. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  4. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  5. promittens tacito succendit vota labello.
  6. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  7. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  8. indomitus turbo contorquens flamine robur
  9. eruit (illa procul radicitus exturbata
  10. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  11. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  12. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  13. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  14. errabunda regens tenui vestigia filo,
  15. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  16. tecti frustraretur inobservabilis error.
  17. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  18. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  19. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  20. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  21. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  22. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  23. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  24. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  25. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  26. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  27. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  28. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  29. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  30. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  31. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  32. frigidulos udo singultus ore cientem:
  33. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  34. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  35. sicine discedens neglecto numine divum
  36. immernor ah devota domum periuria portas?
  37. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  38. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto