Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- indomitus turbo contorquens flamine robur
- eruit (illa procul radicitus exturbata
- prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
- sic domito saevum prostravit corpore Theseus
- nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
- inde pedem sospes multa cum laude reflexit
- errabunda regens tenui vestigia filo,
- ne labyrintheis e flexibus egredientem
- tecti frustraretur inobservabilis error.
- sed quid ego a primo digressus carmine plura
- commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
- ut consanguineae complexum, ut denique matris,
- quae misera in gnata deperdita laetabatur,
- omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
- aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
- venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
- liquerit immemori discedens pectore coniunx?
- saepe illam perhibent ardenti corde furentem
- clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
- ac tum praeruptos tristem conscendere montes
- unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
- tum tremuli salis adversas procurrere in undas
- mollia nudatae tollentem tegmina surae,
- atque haec extremis maestam dixisse querelis,
- frigidulos udo singultus ore cientem:
- “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
- perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
- sicine discedens neglecto numine divum
- immernor ah devota domum periuria portas?
- nullane res potuit crudelis flectere mentis
- consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
- immite ut nostri vellet miserescere pectus?
- at non haec quondam blanda promissa dedisti