Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
  2. patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
  3. abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?
  4. miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
  5. quod enim genus figurae est ego non quod obierim?
  6. ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
  7. ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
  8. mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
  9. mihi floridis corollis redimita domus erat,
  10. linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
  11. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
  12. ego maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
  13. ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
  14. ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
  15. ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
  16. iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.”
  17. roseis ut huic labellis sonitus citus abiit
  18. geminas deorum ad aures nova nuntia referens,
  19. ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus
  20. laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
  21. “Agedum,” inquit, “age ferox i, fac ut hunc furor agitet,
  22. fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
  23. mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
  24. age caede terga cauda, tua verbera patere,
  25. fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,
  26. rutilam ferox torosa cervice quate iubam.”
  27. ait haec minax Cybelle religatque iuga manu.
  28. ferus ipse sese adhortans rabidum incitat animo,
  29. vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
  30. at ubi umida albicantis loca litoris adiit
  31. tenerumque vidit Attin prope marmora pelagi,
  32. facit impetum: ille demens fugit in nemora fera:
  33. ibi semper omne vitae spatium famula fuit.
  34. dea magna, dea Cybelle, dea domina Dindymi,
  35. procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo:
  36. alios age incitatos, alios age rabidos.
  1. Peliaco quondam prognatae vertice pinus
  2. dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
  3. Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
  4. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
  5. auratam optantes Colchis avertere pellem
  6. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  7. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  8. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  9. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  10. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  11. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.