Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
  2. famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
  3. ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem
  4. et earum omnia adirem furibunda latibula,
  5. ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
  6. cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
  7. rabie fera carens dum breve tempus animus est.
  8. egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
  9. patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
  10. abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?
  11. miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
  12. quod enim genus figurae est ego non quod obierim?
  13. ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
  14. ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
  15. mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
  16. mihi floridis corollis redimita domus erat,
  17. linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
  18. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
  19. ego maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
  20. ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
  21. ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
  22. ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
  23. iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.”
  24. roseis ut huic labellis sonitus citus abiit
  25. geminas deorum ad aures nova nuntia referens,
  26. ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus
  27. laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
  28. “Agedum,” inquit, “age ferox i, fac ut hunc furor agitet,
  29. fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
  30. mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
  31. age caede terga cauda, tua verbera patere,
  32. fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,
  33. rutilam ferox torosa cervice quate iubam.”
  34. ait haec minax Cybelle religatque iuga manu.
  35. ferus ipse sese adhortans rabidum incitat animo,
  36. vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
  37. at ubi umida albicantis loca litoris adiit
  38. tenerumque vidit Attin prope marmora pelagi,
  39. facit impetum: ille demens fugit in nemora fera:
  40. ibi semper omne vitae spatium famula fuit.
  41. dea magna, dea Cybelle, dea domina Dindymi,
  42. procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo:
  43. alios age incitatos, alios age rabidos.
  1. Peliaco quondam prognatae vertice pinus
  2. dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
  3. Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
  4. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
  5. auratam optantes Colchis avertere pellem
  6. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  7. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  8. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  9. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  10. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  11. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  12. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  13. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  14. emersere freti candenti e gurgite vultus
  15. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  16. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  17. mortales oculis nudato corpore nymphas
  18. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  19. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  20. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  21. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  22. o nimis optato saeclorum tempore nati
  23. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  24. progenies, salvete iterum
  25. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  26. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  27. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  28. ipse suos divum genitor concessit amores.
  29. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  30. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  31. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  32. quae simul optatae finito tempore luces
  33. advenere, domum conventu tota frequentat
  34. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  35. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  36. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  37. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  38. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  39. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  40. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  41. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  42. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  43. squalida desertis robigo infertur aratris.
  44. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  45. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  46. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  47. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  48. pulvinar vero divae geniale locatur
  49. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  50. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  51. haec vestis priscis hominum variata figuris
  52. heroum mira virtutes indicat arte.
  53. namque fluentisono prospectans litore Diae
  54. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  55. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  56. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  57. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  58. desertam in sola miseram se cernat harena.
  59. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  60. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  61. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  62. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  63. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  64. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  65. non contecta levi velatum pectus amictu,
  66. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  67. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  68. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  69. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  70. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  71. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  72. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  73. spinosas Erycina serens in pectore curas
  74. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  75. egressus curvis e litoribus Piraei
  76. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  77. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  78. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  79. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  80. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  81. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  82. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  83. proicere optavit potius quam talia Cretam
  84. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  85. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  86. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  87. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  88. regia, quam suavis exspirans castus odores
  89. lectulus in molli complexu matris alebat,
  90. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  91. aurave distinctos educit verna colores,
  92. non prius ex illo flagrantia declinavit
  93. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  94. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  95. heu misere exagitans immiti corde furores,
  96. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  97. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  98. qualibus incensam iactastis mente puellam
  99. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  100. quantos illa tulit languenti corde timores,
  101. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  102. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  103. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  104. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  105. promittens tacito succendit vota labello.
  106. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro