Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.
- piger his labante langore oculos sopor operit:
- abit in quiete molli rabidus furor animi.
- sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
- lustravit aethera album, sola dura, mare ferum,
- pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
- ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit:
- trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
- ita de quiete molli rapida sine rabie
- simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,
- liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,
- animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
- ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis
- patriam adlocuta maesta est ita voce miseriter:
- “patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
- ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
- famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
- ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem
- et earum omnia adirem furibunda latibula,
- ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
- cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
- rabie fera carens dum breve tempus animus est.
- egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
- patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
- abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?
- miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
- quod enim genus figurae est ego non quod obierim?
- ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
- ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
- mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
- mihi floridis corollis redimita domus erat,
- linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
- ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?