Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. incensus, Licini, facetiisque,
  2. ut nec me miserum cibus iuvaret,
  3. nec somnus tegeret quiete ocellos,
  4. sed toto indomitus furore lecto
  5. versarer cupiens videre lucem,
  6. ut tecum loquerer simulque ut essem.
  7. at defessa labore membra postquam
  8. semimortua lectulo iacebant,
  9. hoc, iucunde, tibi poema feci,
  10. ex quo perspiceres meum dolorem.
  11. nunc audax cave sis, precesque nostras,
  12. oramus, cave despuas, ocelle,
  13. ne poenas Nemesis reposcat a te.
  14. est vehemens dea: laedere hanc caveto.
  • Ille mi par esse deo videtur,
  • ille, si fas est, superare divos
  • qui sedens adversus identidem te
  • spectat et audit
  • dulce ridentem, misero quod omnis
  • eripit sensus mihi: nam simul te,
  • Lesbia, adspexi, nihil est super mi
  • ---
  • lingua sed torpet, tenuis sub artus
  • flamma demanat, sonitu suopte
  • tintinant aures, gemina teguntur
  • lumina nocte.
  • otium, Catulle, tibi molestum est:
  • otio exsultas nimiumque gestis.
  • otium et reges prius et beatas
  • perdidit urbes.
    1. Quid est, Catulle? quid moraris emori?
    2. sella in curuli struma Nonius sedet,
    3. per consulatum perierat Vatinius:
    4. quid est, Catulle? quid moraris emori?
    1. Risi nescio quem modo e corona,
    2. qui, cum mirifice Vatiniana
    3. meus crimina Calvus explicasset,
    4. admirans ait haec manusque tollens
    5. “di magni, salaputium disertum!”
    1. Othonis caput oppido est pusillum,
    2. ---et eri rustica semilauta crura,
    3. subtile et leve peditum Libonis,
    4. ---si non omnia, displicere vellem
    5. tibi et Fuficio, seni recocto
    6. ---irascere iterum meis iambis
    7. immerentibus, unice imperator.
    1. Oramus, si forte non molestum est,
    2. demonstres ubi sint tuae tenebrae.
    3. te campo quaesivimus minore,
    4. te in circo, te in omnibus libellis,
    5. te in templo summi Iovis sacrato.
    6. in Magni simul ambulatione
    7. femellas omnes, amice, prendi,
    8. quas vultu vidi tamen serenas.
    9. † A velte sic ipse flagitabam:
    10. “camerium mihi, pessimae puellae!”