Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- lugetur, orba cum flet unicum mater,
- renidet ille. quidquid est, ubicumque est,
- quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum
- neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
- quare monendum est te mihi, bone Egnati.
- si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
- aut parcus Umber aut obesus Etruscus
- aut Lanuvinus ater atque dentatus
- aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
- aut qui libet qui puriter lavit dentes,
- tamen renidere usque quaque te nollem;
- nam risu inepto res ineptior nulla est.
- nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
- quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
- dentem atque russam defricare gingivam,
- ut quo iste vester expolitior dens est,
- hoc te amplius bibisse praedicet loti.
- Quaenam te mala mens, miselle Ravide,
- agit praecipitem in meos iambos?
- quis deus tibi non bene advocatus
- vecordem parat excitare rixam?
- an ut pervenias in ora vulgi?
- quid vis? qua libet esse notus optas?
- eris, quandoquidem meos amores
- cum longa voluisti amare poena.
- Ameana puella defututa
- tota milia me decem poposcit,
- ista turpiculo puella naso,
- decoctoris amica Formiani.
- propinqui, quibus est puella curae,
- amicos medicosque convocate:
- non est sana puella, nec rogare
- qualis sit solet aes imaginosum.
- Adeste, hendecasyllabi, quot estis
- omnes undique, quotquot estis omnes.
- iocum me putat esse moecha turpis
- et negat mihi vestra reddituram
- pugillaria, si pati potestis.
- persequamur eam, et reflagitemus.
- quae sit quaeritis? illa quam videtis
- turpe incedere, mimice ac moleste
- ridentem catuli ore Gallicani.
- circumsistite eam, et reflagitate:
- “moecha putida, redde codicillos,
- redde, putida moecha, codicillos.”
- non assis facis? o lutum, lupanar,
- aut si perditius potes quid esse.