Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. electissima pessimi poetae
  2. scripta tardipedi deo daturam
  3. infelicibus ustilanda lignis.
  4. et hoc pessima se puella vidit
  5. iocose lepide vovere divis.
  6. nunc, o caeruleo creata ponto,
  7. quae sanctum Idalium Uriosque apertos,
  8. quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
  9. colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
  10. quaeque Durrachium Hadriae tabernam,
  11. acceptum face redditumque votum,
  12. si non inlepidum neque invenustum est.
  13. at vos interea venite in ignem,
  14. pleni ruris et inficetiarum
  15. Annales Volusi, cacata charta.
  1. Salax taberna vosque contubernales,
  2. a pilleatis nona fratribus pila,
  3. solis putatis esse mentulas vobis,
  4. solis licere quidquid est puellarum
  5. confutuere et putare ceteros hircos?
  6. an, continenter quod sedetis insulsi
  7. centum an ducenti, non putatis ausurum
  8. me una ducentos irrumare sessores?
  9. atqui putate: namque totius vobis
  10. frontem tabernae sopionibus scribam.
  11. puella nam mi, quae meo sinu fugit,
  12. amata tantum quantum amabitur nulla,
  13. pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
  14. consedit istic. hanc boni beatique
  15. omnes amatis, et quidem, quod indignum est,
  16. omnes pusilli et semitarii moechi:
  17. tu praeter omnes une de capillatis,
  18. cuniculosae Celtiberiae fili,
  19. Egnati, opaca quem bonum facit barba
  20. et dens Hibera defricatus urina.
  1. Male est, Cornifici, tuo Catullo,
  2. male est me hercule ei et laboriose,
  3. et magis magis in dies et horas.
  4. quem tu, quod minimum facillimumque est,
  5. qua solatus es adlocutione?
  6. irascor tibi. sic meos amores?
  7. paulum quid libet adlocutionis,
  8. maestius lacrimis Simonideis.
  1. Egnatius, quod candidos habet dentes,
  2. renidet usque quaque. si ad rei ventum est
  3. subsellium, cum orator excitat fletum,
  4. renidet ille. si ad pii rogum fili