Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. pulchre concoquitis, nihil timetis,
  2. non incendia, non graves ruinas,
  3. non furta impia, non dolos veneni,
  4. non casus alios periculorum.
  5. atqui corpora sicciora cornu
  6. aut si quid magis aridum est habetis
  7. sole et frigore et esuritione.
  8. quare non tibi sit bene ac beate?
  9. a te sudor abest, abest saliva,
  10. mucusque et mala pituita nasi.
  11. hanc ad munditiem adde mundiorem,
  12. quod culus tibi purior salillo est,
  13. nec toto decies cacas in anno;
  14. atque id durius est faba et lapillis,
  15. quod tu si manibus teras fricesque,
  16. non unquam digitum inquinare possis.
  17. haec tu commoda tam beata, Furi,
  18. noli spernere nec putare parvi,
  19. et sestertia quae soles precari
  20. centum desine: nam satis beatu's.
  1. O qui flosculus es Iuventiorum,
  2. non horum modo, sed quot aut fuerunt
  3. aut posthac aliis erunt in annis,
  4. mallem divitias Midae dedisses
  5. isti cui neque servus est neque arca,
  6. quam sic te sineres ab illo amari.
  7. “quid? Non est homo bellus?” inquies. est:
  8. sed bello huic neque servus est neque arca.
  9. hoc tu quam libet abice elevaque :
  10. nec servum tamen ille habet neque arcam.
  1. Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
  2. vel anseris medullula vel imula auricilla
  3. vel pene languido senis situque araneoso,
  4. idemque Thalle turbida rapacior procella,
  5. cum † diva mulier aries ostendit oscitantes,
  6. remitte pallium mihi meum quod involasti
  7. sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
  8. inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
  9. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
  10. ne laneum latusculum manusque mollicellas
  11. inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
  12. et insolenter aestues velut minuta magno
  13. deprensa navis in mari vesaniente vento.
  1. Furi, villula vestra non ad Austri
  2. flatus opposita est neque ad Favoni
  3. nec saevi Boreae aut Apeliotae,
  4. verum ad milia quindecim et ducentos.
  5. o ventum horribilem atque pestilentem!
  1. Minister vetuli puer Falerni
  2. inger mi calices amariores,
  3. ut lex Postumiae iubet magistrae,
  4. ebrioso acino ebriosioris.
  5. at vos quo libet hinc abite, lymphae,
  6. vini pernicies, et ad severos
  7. migrate: hic merus est Thyonianus.
  1. Pisonis comites, cohors inanis