Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
- bimuli tremula patris dormientis in ulna:
- cui cum sit viridissimo nupta flore puella
- (et puella tenellulo delicatior haedo,
- adservanda nigerrimis diligentius uvis),
- ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni,
- nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
- in fossa Liguri iacet suppernata securi,
- tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam
- talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
- ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
- nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
- si pote stolidum repente excitare veternum
- et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
- ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
- ---Aureli, pater esuritionum,
- non harum modo, sed quot aut fuerunt
- aut sunt aut aliis erunt in annis,
- pedicare cupis meos amores.
- nec clam: nam simul es, iocaris una,
- haerens ad latus omnia experiris.
- frustra: nam insidias mihi instruentem
- tangam te prior irrumatione.
- atque id si faceres satur, tacerem:
- nunc ipsum id doleo, quod esurire,
- ah me me, puer et sitire discet.
- quare desine, dum licet pudico,
- ne finem facias, sed irrumatus.
- Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
- homo est venustus et dicax et urbanus,
- idemque longe plurimos facit versus.
- puto esse ego illi milia aut decem aut plura
- perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsesto
- relata: chartae regiae, novi libri,
- novi umbilici, lora, rubra membrana,
- derecta plumbo et pumice omnia aequata.
- haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
- Suffenus unus caprimulgus aut fossor
- rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
- hoc quid putemus esse? Qui modo scurra
- aut si quid hac re tritius videbatur,
- idem infaceto est infacetior rure
- simul poemata attigit, neque idem unquam
- aeque est beatus ac poema cum scribit:
- tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
- nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
- quem non in aliqua re videre Suffenum
- possis. Suus cuique attributus est error,
- sed non videmus manticae quod in tergo est.
- Furi, cui neque servus est neque arca
- nec cimex neque araneus neque ignis,
- verum est et pater et noverca, quorum
- dentes vel silicem comesse possunt,
- est pulchre tibi cum tuo parente
- et cum coniuge lignea parentis.
- nec mirum: bene nam valetis omnes,