Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- quod si te mala mens furorque vecors
- in tantam impulerit, sceleste, culpam,
- ut nostrum insidiis caput lacessas,
- ah tum te miserum malique fati,
- quem attractis pedibus patente porta
- percurrent raphanique mugilesque.
- Pedicabo ego vos et irrumabo,
- Aureli pathice et cinaede Furi,
- qui me ex versiculis meis putastis,
- quod sunt molliculi, parum pudicum.
- nam castum esse decet pium poetam
- ipsum, versiculos nihil necesse est,
- qui tum denique habent salem ac leporem,
- si sunt molliculi ac parum pudici
- et quod pruriat incitare possunt,
- non dico pueris, sed his pilosis,
- qui duros nequeunt movere lumbos.
- vos quod milia multa basiorum
- legistis, male me marem putatis?
- pedicabo ego vos et irrumabo.
- O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
- et salire paratum habes, sed vereris inepta
- crura ponticuli assulis stantis in redivivis,
- ne supinus eat cavaque in palude recumbat,
- sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
- in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur,
- munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
- quendam municipem meum de tuo volo ponte
- ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
- verum totius ut lacus putidaeque paludis
- lividissima maximeque est profunda vorago.
- insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
- bimuli tremula patris dormientis in ulna:
- cui cum sit viridissimo nupta flore puella
- (et puella tenellulo delicatior haedo,
- adservanda nigerrimis diligentius uvis),
- ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni,
- nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
- in fossa Liguri iacet suppernata securi,
- tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam
- talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
- ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
- nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
- si pote stolidum repente excitare veternum
- et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
- ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
- ---Aureli, pater esuritionum,