Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  • Furi et Aureli, comites Catulli,
  • sive in extremos penetrabit Indos,
  • litus ut longe resonante Eoa
  • tunditur unda,
  • sive in Hyrcanos Arabasve molles,
  • seu Sacas sagittiferosve Parthos,
  • sive quae septemgeminus colorat
  • aequora Nilus,
  • sive trans altas gradietur Alpes
  • Caesaris visens monimenta magni,
  • Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti-
  • mosque Britannos,
  • omnia haec, quaecumque feret voluntas
  • caelitum, temptare simul parati,
  • pauca nuntiate meae puellae
  • non bona dicta.
  • cum suis vivat valeatque moechis,
  • quos simul complexa tenet trecentos,
  • nullum amans vere, sed identidem omnium
  • ilia rumpens;
  • nec meum respectet, ut ante, amorem,
  • qui illius culpa cecidit velut prati
  • ultimi flos, praetereunte postquam
  • tactus aratro est.
    1. Marrucine Asini, manu sinistra
    2. non belle uteris in ioco atque vino:
    3. tollis lintea neglegentiorum.
    4. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte!
    5. quamvis sordida res et invenusta est
    6. non credis mihi? crede Pollioni
    7. fratri, qui tua furta vel talento
    8. mutari velit; est enim leporum
    9. disertus puer ac facetiarum.
    10. quare aut hendecasyllabos trecentos
    11. exspecta, aut mihi linteum remitte,
    12. quod me non movet aestimatione,
    13. verum est mnemosynum mei sodalis.
    14. nam sudaria Saetaba ex Hiberis
    15. miserunt mihi muneri Fabullus
    16. et Veranius: haec amem necesse est
    17. et Veraniolum meum et Fabullum.
    1. Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
    2. paucis, si tibi di favent, diebus,
    3. si tecum attuleris bonam atque magnam
    4. cenam, non sine candida puella
    5. et vino et sale et omnibus cachinnis.
    6. haec si, inquam, attuleris, venuste noster