Furi et Aureli, comites Catulli,sive in extremos penetrabit Indos,litus ut longe resonante Eoatunditur unda,sive in Hyrcanos Arabasve molles,seu Sacas sagittiferosve Parthos,sive quae septemgeminus colorataequora Nilus,sive trans altas gradietur AlpesCaesaris visens monimenta magni,Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti-mosque Britannos,omnia haec, quaecumque feret voluntascaelitum, temptare simul parati,pauca nuntiate meae puellaenon bona dicta.cum suis vivat valeatque moechis,quos simul complexa tenet trecentos,nullum amans vere, sed identidem omniumilia rumpens;nec meum respectet, ut ante, amorem,qui illius culpa cecidit velut pratiultimi flos, praetereunte postquamtactus aratro est.- Marrucine Asini, manu sinistra
- non belle uteris in ioco atque vino:
- tollis lintea neglegentiorum.
- hoc salsum esse putas? fugit te, inepte!
- quamvis sordida res et invenusta est
- non credis mihi? crede Pollioni
- fratri, qui tua furta vel talento