Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non sane inlepidum neque invenustum.
  2. huc ut venimus, incidere nobis
  3. sermones varii, in quibus, quid esset
  4. iam Bithynia, quo modo se haberet,
  5. ecquonam mihi profuisset aere.
  6. respondi id quod erat, nihil neque ipsis
  7. nec praetoribus esse nec cohorti,
  8. cur quisquam caput unctius referret,
  9. praesertim quibus esset irrumator
  10. praetor nec faceret pili cohortem.
  11. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic
  12. natum dicitur esse comparasti,
  13. ad lecticam homines.” ego, ut puellae
  14. unum me facerem beatiorem,
  15. “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,
  16. ut, provincia quod mala incidisset,
  17. non possem octo homines parare rectos.”
  18. at mi nullus erat neque hic neque illic
  19. fractum qui veteris pedem grabati
  20. in collo sibi conlocare posset.
  21. hic illa, ut decuit cinaediorem,
  22. “quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum
  23. istos commoda: nam volo ad Sarapim
  24. deferri.” “Mane,” inquii puellae,
  25. “istud quod modo dixeram, me habere,
  26. fugit me ratio: meus sodalis
  27. Cinna est Gaius; is sibi paravit.
  28. verum, utrum illius an mei, quid ad me?
  29. utor tam bene quam mihi pararim.
  30. sed tu insulsa male et molesta vivis,
  31. per quam non licet esse neglegentem.”