Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
tum timore perterritus Cassius cognito Scipionis adventu visisque equitibus, quos Scipionis esse arbitrabatur, ad montes se convertit, qui Thessaliam cingunt, atque ex his locis Ambraciam versus iter facere coepit.
at Scipionem properantem sequi litterae sunt consecutae a M. Favonio, Domitium cum legionibus adesse, neque se praesidium, ubi constitutus esset, sine auxilio Scipionis tenere posse.
quibus litteris acceptis consilium Scipio iterque commutat; Cassium sequi desistit, Favonio auxilium ferre contendit.
itaque die ac nocte continuato itinere ad eum pervenit, tam opportuno tempore, ut simul Domitiani exercitus pulvis cerneretur et primi antecursores Scipionis viderentur. ita Cassio industria Domiti, Favonio Scipionis celeritas salutem adtulit.
Scipio biduum castris stativis moratus ad flumen, quod inter eum et Domiti castra fluebat, Haliacmonem, tertio die prima luce exercitum vado traducit et castris positis postero die mane copias ante frontem castrorum struit.
Domitius tum quoque sibi dubitandum non putavit quin productis legionibus proelio decertaret. sed cum esset inter bina castra campus circiter milium passuum iii, Domitius castris Scipionis aciem suam subiecit, ille a vallo non discedere perseveravit.
ac tamen aegre retentis Domitianis militibus est factum, ne proelio contenderetur, et maxime quod rivus difficilibus ripis subiectus castris Scipionis progressus nostrorum impediebat.
quorum studium alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipio, suspicatus fore ut postero die aut invitus dimicare cogeretur, aut magna cum infamia castris se contineret, qui magna exspectatione venisset, temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem vasis flumen transit atque in eandem partem, ex qua venerat, redit, ibique prope flumen edito natura loco castra posuit.
paucis diebus interpositis noctu insidias equitum collocavit, quo in loco superioribus fere diebus nostri pabulari consueverant; et cum cotidiana consuetudine Q. Varus, praefectus equitum Domiti, venisset, subito illi ex insidiis consurrexerunt.
sed nostri fortiter impetum eorum tulerunt, celeriterque ad suos quisque ordines redit, atque ultro universi in hostes impetum fecerunt.
ex his circiter lxxx interfectis, reliquis in fugam coniectis, duobus amissis in castra se receperunt.
His rebus gestis Domitius sperans Scipionem ad pugnam elici posse simulavit sese angustiis rei frumentariae adductum castra movere vasisque militari more conclamatis progressus milia passuum iii loco idoneo et occulto omnem exercitum equitatumque collocavit. Scipio ad sequendum paratus equitatus magnam partem ad explorandum iter Domiti et cognoscendum praemisit.
qui cum essent progressi primaeque turmae insidias intravissent, ex fremitu equorum inlata suspicione ad suos se recipere coeperunt, quique hos sequebantur, celerem eorum receptum conspicati restiterunt.
nostri cognitis hostium insidiis, ne frustra reliquos expectarent, duas nacti turmas exceperunt. in his fuit M. Opimius praefectus equitum. reliquos omnes earum turmarum aut interfecerunt aut captos ad Domitium deduxerunt.