Civil War
Julius Caesar
Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
accedebant ad haec gravissimae usurae, quod in bello plerumque accidere consuevit universis imperatis pecuniis; quibus in rebus prolationem diei donationem esse dicebant. itaque aes alienum provinciae eo biennio multiplicatum est.
neque minus ob eam causam civibus Romanis eius provinciae, sed in singulos conventus singulasque civitates certae pecuniae imperabantur, mutuasque illas ex senatus consulto exigi dictitabant; publicanis, ut ii sortem fecerant, insequentis anni vectigal promutuum.
Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias Scipio tolli iubebat. certaque eius rei die constituta cum in fanum ventum esset adhibitis compluribus ordinis senatorii, quos advocaverat Scipio, litterae ei redduntur a Pompeio, mare transisse cum legionibus Caesarem; properaret ad se cum exercitu venire omniaque post ea quae haberet.
his litteris acceptis, quos advocaverat, dimittit; ipse iter in Macedoniam parare incipit paucisque post diebus est profectus. haec res Ephesiae pecuniae salutem adtulit.
Caesar Antoni exercitu coniuncto deducta Orico legione, quam tuendae orae maritimae causa posuerat, temptandas sibi provincias longiusque procedendum existimabat et,
cum ad eum ex Thessalia Aetoliaque legati venissent, qui praesidio misso pollicerentur earum gentium civitates imperata facturas, L. Cassium Longinum cum legione tironum, quae appellabatur xxvii, atque equitibus cc in Thessaliam, item C. Calvisium Sabinum cum cohortibus v paucisque equitibus in Aetoliam misit; maxime eos, quod erant propinquae regiones, de re frumentaria ut providerent, hortatus est.
Cn. Domitium Calvinum cum legionibus duabus, xi et xii, et equitibus d in Macedoniam proficisci iussit;
cuius provinciae ab ea parte, quae libera appellabatur, Menedemus, princeps earum regionum, missus legatus omnium suorum excellens studium profitebatur.
Ex his Calvisius primo adventu summa omnium Aetolorum receptus voluntate praesidiis adversariorum Calydone et Naupacto deiectis omni Aetolia potitus est.
Cassius in Thessaliam cum legione pervenit. hic cum essent factiones duae, varia voluntate civitatium utebatur: Hegesaretos, veteris homo potentiae, Pompeianis rebus studebat; Petraeus, summae nobilitatis adulescens, suis ac suorum opibus Caesarem enixe iuvabat.
Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit; et cum ad eum frequentes civitatium legationes convenire coepissent, nuntiatum est adesse Scipionem cum legionibus, magna opinione et fama omnium;
nam plerumque in novitate fama antecedit. hic nullo in loco Macedoniae moratus magno impetu tetendit ad Domitium, et cum ab eo milia passuum xx afuisset, subito se ad Cassium Longinum in Thessaliam convertit.
hoc adeo celeriter fecit ut simul adesse et venire nuntiaretur, et quo iter expeditius faceret, M. Favonium ad flumen Haliacmonem, quod Macedoniam a Thessalia dividit, cum cohortibus viii praesidio impedimentis legionum reliquit castellumque ibi muniri iussit.
eodem tempore equitatus regis Coti ad castra Cassi advolavit, qui circum Thessaliam esse consueverat.