Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
 - Ut aliqua pars laboris minuatur mihi.
 - Nam nunc novas qui scribunt nihil parcunt seni:
 - Si qua laboriosa est, ad me curritur;
 - Sin lenis est, ad alium defertur gregem.
 - In hac est pura oratio. Experimini
 - In utramque partem ingenium quid possit meum.
 - Si nunquam avare pretium statui arti meae,
 - Et eum esse quaestum in animum induxi maximum,
 - Quam maxime servire vestris commodis;
 - Exemplum statuite in me, ut adolescentuli
 - Vobis placere studeant potius quam sibi.
 
CHREMES. MENEDEMUS.Ch. 
- Quanquam haec inter nos nupera notitia admodum est,
 - Inde adeo quod agrum in proximo hic mercatus es,
 - Nec rei fere sane amplius quicquam fuit;
 - Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas,
 - Quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
 - Facit ut te audacter moneam et familiariter,
 - Quod mihi videre praeter aetatem tuam
 - Facere, et praeter quam res te adhortatur tua.