Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi.
  2. vide si hóc utibile magis atque in rem deputas,
  3. ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.
  4. sed ut égo nunc adulescenti thensaurum indicem
  5. indomito, pleno amoris ac lasciviae?
  6. minime, minime hercle vero. nam certo scio,
  7. locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit;
  8. quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat
  9. neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim.
Meg.
  1. Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest?
Call.
  1. Dum occasio ei rei reperiatur, interim
  2. ab amico alicunde mutuom argentum rogem.
Meg.
  1. Potin est ab amico alicunde exorari?
Call.
  1. Potest.
Meg.
  1. Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris:
  2. mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.
Call.
  1. Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom.
Meg.
  1. Sed vide consilium, si placet.
Call.
  1. Quid consilist?