Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.—
Megaronides
  1. Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo
  2. potest fíeri prosus quin dos detur virgini.
Callicles
  1. Namque hercle honeste fieri ferme non potest,
  2. ut eam perpetiar ire in matrimonium
  3. sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.
Meg.
  1. Parata dos domist; nisi expectare vis,
  2. ut eam sine dote frater nuptum conlocet.
  3. post adeas tute Philtonem et dotem dare
  4. te ei dicas, facere id eius ob amícitiam patris.
  5. verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio
  6. te in crimen populo ponat atque infamiam;
  7. non temere dicant te benignum virgini:
  8. datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,
  9. ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data
  10. columem te sistere illi, et detraxe autument.
  11. nunc si opperiri vis adventum Charmidi,
  12. perlongumst: huic ducendi interea abscesserit
  13. lubido; atque ea condicio huic vel primaria est.