Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. si sine dote dem, dedisse magis quam in matrimonium.
  2. quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio
  3. té honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
  4. tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
Lys.
  1. Quid? te dictatorem censes fore, si aps té agrum acceperim?
Lesb.
  1. Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen
  2. is est honos homini pudico, meminisse officium suom.
Lys.
  1. Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio:
  2. id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris
  3. atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas,
  4. effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres,
  5. cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:
  6. mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.
  7. id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris.
Stas.
  1. Non enim póssum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, πάλιν.
  2. facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia.
  3. hic agit magis ex argumento et versus melioris facit.
  4. etiam ob stultitiam tuam te † curis multabo mina.
Lesb.
  1. Quid tibi intérpellatio aut in consilium huc accessio est?