Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ille qui aspéllit is compellit, ille qui cónsuadet vetat.
- insanum et malumst in hospítium devorti ad Cupidinem.
- sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas.
- si istuc, ut conare, facis † indicium tuom incendes genus;
- tum igitur tibi aquae érit cupido, genus qui restinguas tuom,
- atque sí eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati—
- ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
- Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas.
- sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam.
- meam vis sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit
- me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis
- esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.
- numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem.
- sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius.
- Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi
- atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?
- Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves,
- sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,
- me germanam meam sororem in concubinatum tibi,