Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet?
  2. “quod habes né habeas et illúc quod non habes habeas, malum,
  3. quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.”
Phil.
  1. Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,
  2. is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.
Lys.
  1. Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater,
  2. et aliis qui comitati simus benevolentibus.
Phil.
  1. Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.
  2. cuí egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.
Lys.
  1. Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio,
  2. qui illic habitat.
Phil.
  1. Quin comedit quod fuit, quod non fuit?
Lys.
  1. Ne opprobra, pater; múlta eveniunt homini quae volt, quae nevolt.
Phil.
  1. Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine.
  2. nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:
  3. eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.
Lys.
  1. Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum
  2. vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.
Phil.
  1. Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;