Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- eum roga, ut relinquat alias res et huc veniat.
- Licet.
- Dicito daturum meam illi filiam uxorem.
- Licet.
- Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum.
- Licet.
- Sed propera.
- Licet.
- Iam hic fac sit, cena ut curetur.
- Licet.
- Omnian licet?
- Licet. sed scin quid est quod te volo?
- quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim.
- Licet.
- Fac ut exores Plesidippum, ut me manu emittat.