Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ingenuo, Atheniensi et cognato meo.
  2. ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo,
  3. iussique exire huc servom éius, ut ad forum
  4. iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen.
  5. accedam, opinor, ad fores. quid conspicor?
  6. uxor complexa collo retinet filiam.
  7. nimis paéne inepta atque odiosa eius amatiost.
  1. Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri;
  2. atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero,
  3. Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam.
  4. sunt domi agni et porci sacres. sed quid istúm remoramini,
  5. mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras.
  6. Trachalio
    1. Vbi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simul
    2. Plesidippum.
    Daem.
    1. Eloquere ut haec res optigit de filia;