Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- id répperi iam exémplum.
- novárum aedium ésse arbitrór similem ego hóminem,
- quandó natus ést. ei rei argúmenta dícam.
- atque hóc haud vidétur verí simile vóbis,
- at ego id faciam esse ita ut credatis.
- profécto ita esse út praedicó vera víncam.
- atque hóc vosmet ípsi, sció, proinde utí nunc
- ego ésse autumó, quando dícta audiétis
- mea, haud áliter id dicétis.
- auscúltate, argúmenta dúm dico ad hánc rem:
- simúl gnarurís vos volo ésse hanc rem mécum.
- aedés quom extempló sunt parátae, expolítae,
- factaé probe examússim,
- laudánt fabrum atque aedés probant, sibi quísque inde exemplum éxpetunt,