Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?
  2. pro di immortales, obsecro vostram fidem,
  3. facite, huc ut redeat noster quam primum senex,
  4. triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia
  5. periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit,
  6. paucorum mensum sunt relictae reliquiae.
  7. nunc rus abibo. nam eccum erilem filium
  8. video, corruptum ex adulescente optumo.—
Philolaches
  1. Recórdatus múltum et diú cogitávi
  2. argúmentaque ín pectus ínstitui multa
  3. ego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor,
  4. eám rem volútavi et diú disputávi,
  5. hominém cuius réi, quandó natus esset,
  6. similem ésse arbitrárer simulácrumque habére: