Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. sicut me † habet. verum utut res sese habet,
  2. pergam turbare porro: ita haec res postulat.
  3. unde is?
Theopropides
  1. Conveni illum unde hasce aedis emeram.
Tr.
  1. Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?
Th.
  1. Dixi hercle vero ómnia.
Tr.
  1. Ei misero mihi,
  2. metuo ne techinae meae perpetuo perierint.
Th.
  1. Quid tute tecum?
Tr.
  1. Nihil enim. sed dic mihi,
  2. dixtine quaeso?
Th.
  1. Dixi, inquam, ordine omnia.
Tr.
  1. Etiam fatetur de hospite?
Th.
  1. Immo pernegat.