Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quid ego hodie negoti confeci mali.
Danista
  1. Scelestiorem ego annum argento faenori
  2. numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.
  3. a mani ad noctem usque in foro dego diem,
  4. locare argenti nemini nummum queo.
Tr.
  1. Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.
  2. danista adest, qui dedit argentum faenore,
  3. qui amica est empta quoque opus in sumptus fuit.
  4. manifesta res est, nisi quid occurro prius,
  5. ne hóc senex resciscat. ibo huic obviam.
  6. sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?
  7. metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.
  8. accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser.
  9. nihil est miserius quam animus hominis conscius,