Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.
- Perii.
- Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.
- Nullus sum.
- Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.
- satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom,
- non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus?
- vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.
- Vbi ego ero?
- Vbi maxime esse vis: cum hác, cum istac eris.
- Quid si igitur abeamus hinc nos?
- Non hoc longe, Delphium.
- nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus.
- Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu.