Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quaeso edepol, exsurge; pater advenit.
Call.
  1. Tuos venit pater?
  2. iube abíre rursum. quíd illi reditio etiam húc fuit?
Philol.
  1. Quid ego agam? pater iam híc me offendet miserum adveniens ebrium,
  2. aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus,
  3. igitur demum fodere puteum, úbi sitis fauces tenet;
  4. sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.
Tr.
  1. Ecce autem iterum hic deposivit caput et dormit. suscita.
Philol.
  1. Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus.
Call.
  1. Ain tu, pater?
  2. cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.
Philol.
  1. Perdis rem.
Del.
  1. Tace, amabo.
Tr.
  1. Abripite hunc intro actutum inter manus.